monumenta.ch > Hieronymus > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 55
Et Ieremias audit a Domino: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te . Et evangelista: Videns, ait, Dominus cogitationes eorum . Sin autem legerimus, annuntians homini eloquium suum, iuxta superius dictum accipiendum, in quo ait: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum servis suis prophetis (Amos III, 7). Qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium eius, sive suum, ipse est qui facit auroram et diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum; cuius nomen est Dominus Deus omnipotens. Pro quo in Septuaginta legitur: Annuntians in homines Christum suum: sub qua occasione haeretici, Spiritum sanctum creatum volunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis.